....
skin care
...
....
(1) Quo magis cupis ex nobis pronepotes videre, hoc tristior
audies neptem tuam abortum fecisse, dum se praegnantem esse
puellariter nescit, ac per hoc quaedam custodienda praegnantibus
omittit, facit omittenda. Quem errorem magnis documentis expiavit,
in summum periculum adducta. (2) Igitur, ut necesse est graviter
accipias senectutem tuam quasi paratis posteris destitutam, sic
debes agere dis gratias, quod ita tibi in praesentia pronepotes
negaverunt, ut servarent neptem, illos reddituri, quorum nobis
spem certiorem haec ipsa quamquam parum prospere explorata
fecunditas facit. (3) Isdem nunc ego te quibus ipsum me hortor
moneo confirmo. Neque enim ardentius tu pronepotes quam ego
liberos cupio, quibus videor a meo tuoque latere pronum ad honores iter et audita latius nomina et non subitas imagines relicturus. Nascantur modo et hunc nostrum dolorem gaudio mutent. Vale.
ip.htm
aecipue non obsecuturi, si in ulla re putasset fas esse non obsequi.
hair
loss
treatment
skin
care
...
...
...